CAPUT IX. Abbatis Apollo mortificatio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Ut vero ad certum districtionis examen vestrarum virium quantitatem metiri congrua aestimatione possitis, cuiusdam vobis senis, id est, abbatis Apollo factum breviter indicabo, ut si vos intimum vestri cordis examen huius proposito atque virtuti haud inferiores esse censuerit, absque iactura profectus vestri professionisque periculo, patriae inhabitationem ac parentum viciniam praesumatis: certi quod districtionem humilitatis huius, quam vobis in hac provincia non solum voluntas, sed etiam necessitas peregrinationis, extorquet, propinquitatis affectus aut locorum oblectatio non possit evincere. |
2 | Ad hunc igitur quem praediximus senem, cum germanus suus intempesta nocte venisset, implorans ut, de monasterio suo paulisper egressus, ad evellendum bovem, quem coeno palustri eminus inhaerere flebiliter querebatur, ei esset auxilio, quia eum solus nequaquam posset eruere, abbas Apollo pertinaciter obsecranti: Cur, ait, iuniorem fratrem nostrum, quem praeteriens propiorem quam me habueras, non rogasti? Cumque ille, eum mortem olim sepulti fratris oblitum et ex nimia continentiae ac solitudinis iugitate velut impotem mentis existimans, respondisset: Quemadmodum poteram de sepulcro eum qui ante annos quindecim obiit, invocare? |
3 | Abbas Apollo: Ignoras ergo, ait, me quoque ante annos viginti huic mundo fuisse defunctum, nullaque iam posse de huius cellae sepulcro, quae ad praesentis vitae pertineant statum, tibi conferre solatia? quem in tantum Christus ab intentione mortificationis arreptae vel modicum ad extrahendum bovem tuum non patitur relaxari, ut ne brevissimi quidem momenti inducias pro patris indulserit sepultura, quae multo utique celerius, honestius et religiosius fuerat exhibenda. Rimamini itaque nunc arcana pectoris vestri, prudenterque coniicite an talem etiam vos iuxta parentes vestros districtionem mentis iugiter retentare possitis. |
4 | Cumque vos in hac animi mortificatione consimiles eidem senseritis, tum demum scitote parentum fratrumque viciniam vobis quoque similiter noxiam non futuram; ut scilicet eis, quamvis in proximo constitutis, velut mortuos vos esse credatis, ita ut nec illos vestris foveri solatiis nec vos illorum sinatis obsequiis relaxari. |